monumenta.ch > Cassiodorus > 4
Cassiodorus, Historia Gothorum, III.De Scanziae insulae situ et nationibus. <<<     >>> V.Scythiae situs et descriptio, et variae Gothorum in ea sedes.

CAPUT IV.Gothi unde primum egressi, quo pacto paulatim sedes suas promoverint in Scythiam Pontico mari vicinam. HIDE APPARATUS

1 Ex hac igitur Scanzia insula quasi officina gentium, aut certe velut vagina nationum, cum rege suo nomine Berig, Gothi quondam memorantur egressi; qui ut primum e navibus exeuntes, terras attigere, illico loco nomen dederunt. Nam hodie illic, ut fertur, Gothiscanzia vocatur. Unde mox promoventes ad sedes Ulmerugorum, qui tunc Oceani ripas insidebant, castrametati sunt; eosque commisso praelio propriis sedibus pepulerunt, eorumque vicinos Wandalos iam tunc subiugantes, suis applicuere [al., appellavere] victoriis.
2 Ibi vero magna populi numerositate crescente, etiam pene quinto rege regnante, post Berig, Filimer, Filogud, Arigis consilio sedit, ut exinde cum familiis Gothorum promoveret exercitus, qui aptissimas sedes locaque dum quaere et congrua, pervenit ad Scythiae terras, quae lingua eorum Ovim [al. Oium] vocabantur: ubi delectato magna ubertate regionum exercitu, et medietate transposita, pons dicitur unde amnem transiecerat miserabiliter corruisse, nec ulterius iam cuiquam licuit ire aut redire.
3 Nam is locus, ut fertur, tremulis paludibus voragine circumiecta concluditur; quem utraque confusione natura reddidit impervium. Verumtamen hodieque illic et voces armentorum audiri, et indicia hominum deprehendi, commeantium attestatione, quamvis a longe audientium, credere licet. Haec igitur pars Gothorum quae apud Filimer, dicitur in terras Ovim [al. Oium] emenso amne transposita, optatum potita solum.
4 Nec mora, illico ad gentem Spalorum adveniunt, consertoque praelio, victoriam adipiscuntur; exindeque iam velut victores ad extremam Scythiae partem quae Pontico mari vicina est, properant: quemadmodum et in priscis eorum carminibus pene historico ritu in commune recolitur; quod et Ablabius descriptor Gothorum gentis egregius verissima attestatur historia.
5 In quam sententiam et nonnulli consensere Maiorum. Iosephus quoque annalium relator verissimus, dum ubique veritatis conseruit regulam, et origines causarum a principio revolvit, haec vero quae diximus de gente Gothorum principia cur omiserit ignoramus. Sed tamen ab hoc loco eorum stirpem commemorans, Scythas eos et natione et vocabulo asserit appellatos: cuius soli terminos, antequam aliud ad medium deducamus, necesse est uti iaceant dicere.